peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino
exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum
eorum
cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum
lignorumque frondentium in montibus excelsis
sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros
tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in
universis finibus tuis
et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et
servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam
ignem succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit
haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine
et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius
erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum
venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra
salsuginis et inhabitabili
benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus
fiducia eius
et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod
ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit
aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non
erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum
pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud
ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique
iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum
perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in
iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in
novissimo suo erit insipiens
solium gloriae altitudinis a principio locus
sanctificationis nostrae
expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt
confundentur recedentes in terra scribentur quoniam
dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum
sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero
quoniam laus mea tu es
ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat
et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem
hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis
rectum in conspectu tuo fuit
non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis
confundantur qui persequuntur me et non confundar ego
paveant illi et non paveam ego induc super eos diem
adflictionis et duplici contritione contere eos
haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum
populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in
cunctis portis Hierusalem
et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis
Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per
portas istas
haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite
portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas
Hierusalem
et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati
et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut
praecepi patribus vestris
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed
induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent
disciplinam
et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis
onera per portas civitatis huius in die sabbati et si
sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus
ingredientur per portas civitatis huius reges et principes
sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis
ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et
habitabitur civitas haec in sempiternum
et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et
de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab
austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus
et inferent oblationem in domum Domini
si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati
et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in
die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos
Hierusalem et non extinguetur